

Liber Primus Samuelis*
Caput 1: Versus 18
Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.[RAB. in lib. Reg.]Alia translatio:Facies non concidit amplius,quia certissime se credidit exauditam.[ID.]Nequaquam enim Ecclesia a fide et dilectione Redemptoris in diversa declinando mutata est.